

Liber Primus Samuelis*
Caput 2: Versus 27
Patris tui,etc. Aaron, scilicet. Quis enim alius fuit in Aegyptiaca servitute, qui post liberationem electus sit in sacerdotem? Quicunque enim ex ejus genere est, cum videt sacerdotium Christianorum pollere per mundum, sibi autem esse subtractum, dolore et moerore tabescit.